close
Jump to content

Natio

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Natio (-onis, f.) est terra aut regio aut populus. Nomen habet ab adiectivo nati (= orti) et verbo nascendi. Natio hodie est caterva hominum, qui in eadem patria habitant. Antiqui Romani vocabulum aliquando adhibebant synonymumcivitatis”.

Omnēs nātiōnēs servitūtem ferre possunt, nostra cīvitās nōn potest; nec ūllam aliam ob causam nisi quod illae labōrem dolōremque fugiunt, quibus ut careant omnia perpetī possunt, nōs ita ā majōribus īnstitūtī atque imbūtī sumus ut omnia cōnsilia atque facta ad dignitātem et ad virtūtem referrēmus.

Quamquam hodie sunt multae nationes quae in una civitate comprehenduntur, tamen olim hoc non fuit verum et adhuc nationes sine civitate, ut Carduchi, Palestinienses, nomas, et indigenae in Civitatibus Foederatis, Australia, Canada, et ceteribus terris manent; vice versa, sunt civitates ubi plures nationes convivunt, ut in Belgio et Hispania.

In usu communi, vocabula natio et terra sine discrimine adhibentur ut fines in dicione unius regiminis, aut incolae horum finium aut imperium ipsum, designent.

Sensu stricto, natio homines solos designat cum terra indicaret fines et civitatis institutiones. Ut omnes confundantur, substantiva adiectiva nationalis et internationalis civitatibus aliquando adhibentur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Gellner, Ernest. 1983. Nations and Nationalism. Cantabrigiae: Blackwell.

Nexus interni

BERJAYA
stipula

Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!