close
Jump to content

Formicidae

E Vicipaedia

Formicidae sunt familia insectorum socialium, quae cum vespis apibusque ad ordinem Hymenoptera pertinent. E maioribus sicut vespis medio Aevo Cretaceo abhinc annorum 110 et 130 centena milia se evolverunt, atque inter se post plantas florentes ortas variaverunt. Hodie, plus quam 12500 specierum describuntur, et zoologi plus quam 20000 specierum exstare aestimant. Singulae formicae antennis flexis et propria conformatione quae tenue corpus medium effingit facillime agnoscuntur.

Area geographica et diversitas

[recensere | fontem recensere]
RegioNumerus
specierum[3]
Oecozona Neotropica2162
Oecozona Nearctica580
Europa180
Africa2500
Asia2080
Melanesia275
Australia985
Polynesia42
BERJAYA
Formicidae in electro Baltico aliquando fossilia inveniuntur.

Formicidae in omnibus continentibus praeter Antarcticam habitant; et solum paucae insulae, sicut Groenlandia, Islandia, et partes Insularum Havaiianarum et ceterarum Polynesiae insularum endemicis formicidarum speciebus carent.[4][5]

  1. Ward, Philip S. (2007). "Phylogeny, classification, and species-level taxonomy of ants (Hymenoptera: Formicidae)" (PDF). Zootaxa 1668: 549–563.
  2. Rabeling C., Brown J. M. & Verhaagh M. (2008). "Newly discovered sister lineage sheds light on early ant evolution". PNAS 105 (39): 14913.
  3. Hölldobler & Wilson (1990), p. 4
  4. Jones, Alice S. "Fantastic ants - Did you know?". National Geographic Magazine
  5. Thomas, Philip (2007). "Pest Ants in Hawaii". Hawaiian Ecosystems at Risk project (HEAR).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni