close
Jump to content

Bryophyta

BERJAYA
E Vicipaedia
BERJAYA
Anomodon viticulosus (gametophytum)

Bryophyta, vulgo musci, sunt phylum parvarum plantarum sine floribus.

Cryptogamia sunt: floribus carent, et per sporas propagant. Vasculosa non sunt (lignum non habent), neque radices adsunt. In plerisque speciebus, aqua nutrimentaque extra caulem portantur, seu a foliis ex aere adsumuntur. Nonnullae autem texturas in caule phloemati xylematique similes habent.

In variis locis habitant: in solo, inter saxis, vel in ligno mortuo, seu tamquam epiphyta in arboribus. Cum gregatim vivunt, quasi pulvina vel, si in substrato repent, teges, videntur.

Generationes biformes alternantur. Haploideum gametophytum praevalet. Ex caulibus et foliis constat, et cum rhizoidis substrato affixum est. In antheridia et archegonia gametas gignit, ex quarum copulatione diploideum sporophytum gignitur. Hoc ex seta et sporangio constat, et gametophyto connectitur, ex quo nutrimenta recipit. In sporangio sporas producit, ex quibus denuo gametophytum oritur.

BERJAYA
Vita bryophytorum.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Brands, S.J. (comp.). 1989-praesens. The Taxonomicon. Universal Taxonomic Services, Zwaag Nederlandiae. . Die 20 Novembris 2015 accessum.
  • Shofield, W. B. 1985. Introduction to Bryology, The Blackburn Press. ISBN 1-930665-26-1.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
BERJAYA Vicimedia Communia plura habent quae ad Bryophyta spectant.
BERJAYA Vide "Bryophyta" apud Vicispecies.
BERJAYA Situs scientifici: Tropicos ITIS NCBI Biodiversity Encyclopedia of Life WoRMS: Marine Species Fossilworks