Ester
- Si personam Biblicam quaeris, vide Esther.


Ester (-is, n.)[1] est compositum chemicum organicum ab acido carboxylico tractum, in quo pro una saltem caterva -OH (hydroxylia) caterva -O- (alcylia) substituitur. Ester inventum anno 1848 a Leopoldo Gmelin et saepe ex acido carboxylico et alcohole inter se reagentibus formatur. Inter estera sunt glycerida, ex acidis adipatis et glycerolo formata, unum ex principalibus generibus lipidorum, in pinguibus oleisque inventorum. Estera quorum pondus moleculare est humile in odoribus, oleis essentialibus, pheromonis reperiuntur: volatilia enim dicuntur.
Phosphoestera structuram molecularum acidi desoxyribonucleici (ADN) formant. Estera nitrati, ut nitroglycerinum, proprietates displosivas habent, et polyestera, quae sunt monomera medietatibus esterum coniuncta, sunt plasticae magni momenti.
Formula chemica simplex est . "" est carboxylium. "" est alkylium. Alterum nomen est Alkylii carboxylas sive Alkylii alkanoas[2] (ester acidi carboxylici).
Exempla
[recensere | fontem recensere]- Tristearinum (C57H110O6), in pingui bovis inventum, est ester glyceroli et acidi stearici.
- Benzyli acetas (CH3COOCH2C6H5) est molecula odorifera in jasmino inventa (ester alcoholis benzylici et acidi acetici).
- Methylii formias sive Methylii methanoas
- Methylii acetas sive Methylii aethanoas
- Aethylii formias sive Aethylii methanoas
- Aethylii acetas sive Aethylii aethanoas
Esteres cum hydrocarboneis cyclicis lactones dicuntur.
De reactione esterificationis
[recensere | fontem recensere]Esterificatio est reactio condensationis in qua duae moleculae in maiorem moleculam coalescunt dum moleculam aquae dimittunt. Haec reactio acidis validis catalyzatur. Ita ethanolum et acidum aceticum supra centum gradus Celsianos calefacta in acetatem ethyli coalescunt, subtracta aquae molecula.
Estera longas fibras (polymera) formare possunt quae polyestera dicuntur et in textilibus aut plasticis fabricandis maxime utilia hodie sunt[3].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vocabulum originis Theodiscae, fortasse ab Essig 'aceto' et Äther 'aethere' formatum.
- ↑ Кириченко А. В., Протасевич Н. В. Латинский язык: для студентов специальностей «Химия (фармацевтическая деятельность)», «Химия (охрана окружающей среды)» [Электронный ресурс]. - Мн.: БГУ, 2013.
- ↑ Neethu Nazar, Amisha Kumari, P Alekhya, Shalini Singh. Polyesters - A Review, 2017
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Zarmeena Khan, Fahed Javed, et alii. "Current developments in esterification reaction: A review on process and parameters", Journal of Industrial and Engineering Chemistry, 2021: 80-101
- T. J. Ogundoro, O. Atolani. "An Overview of Current Trend in Esters Synthesis", The Chemist, 2025(96): 3
- Salvadora Ortega-Requena, Claudia Montiel et alii. "Esters in the Food and Cosmetic Industries: An Overview of the Reactors Used in Their Biocatalytic Synthesis", Materials, 2024: 268
Nexus interni
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad esteres spectant. |
- Lectio lycei Faidherbe
- German Fernandez, Théorie des esters

