Anion

Anion (-ntis, n.) est ion quod onus electricum negativum praebet, hoc est minorem protonum numerum habet quam electronum. Hoc onus signo 'minus' a dextris symboli elementi (vel moleculae formulae si composita est) supra lineam notatur (e.g. Cl-). Imprimis elementa gregum 16 (O2-, S2-, Se2- etc.) et 17 (F-, Cl-, Br- etc.) tabulae periodicae, quia facile electrones ad se attrahunt ad configurationem electronicam proximi gasis nobilis implendam, in natura rerum sub specie aniontium occurrunt. Multa corpora composita quoque anionta esse possunt ut phosphatum PO3−
4.
Anionta cum cationtibus coniunguntur ut sales faciant. Exempli gratia sal communis NaCl in aqua in ionta Na+ et Cl- dividitur. Etenim polaritas electrica moleculae aquae ionta optime solvit.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Atkins, Jones, Laverman. Chemical principles. The Quest for Insight, septima editio, WH Freeman, 2016.
