Infinitas, hoc signo
repraesentata, est numerus vel notio quasi numerica quae adhibetur ad multas sententias mathematicas, philosophicas, et theologicas explicandas, quibus omnibus modis variis absentiam finium aut termini intellegitur.
Nonnumquam homines, in locutione vulgari, loquuntur de infinitate in rebus finitis sed diu perenniis; ita hora, si quid invitus facere cogaris, videatur infinita. In aliis talibus casibus, saepe infinitas significat "rem maiorem quam maximam quam excogitari possit". Saepe etiam, homines loquuntur de plure quam infinitas, vel infinitate + 1, quae immo quippe ambae sunt nugae. In mathematica, infinitas usurpatur quasi numero puro. In quibusdam autem scholis rationis, infinitas e contrario non putatur esse numerus, sed conceptio theoretica.
In philosophia,
tempus et
spatium ratione infinitatis explicentur, ut descripsit
antinomia prima
Immanuelis Kantii. Infinitum tempus appellatur
aeternitas. In
philosophia Graeca, gratia exempli in
Anaximandris Ἀπείρωντι, infinitas est origo et fons omnium. In rebus theologicis, infinitas fit
Deus. In theologia
Iudaea et
Christiana, sicut in opera
Duns Scoti, Deus est infinitus non quantitate, at potestate.