Fratres sacerdotes dilectissimi, hodie, dum Cor transfixum Domini sui contemplatur Ecclesia, ex quo fons inexhaustus pacis et unitatis pro universo humano genere manat, Nobis ipsis primum atque vobis omnibus verba dirigimus, quae Deus populo Israel dixit: «Sancti estote, quia
Leo Papa XIV
369 posts
Optati ingrediamini Summi Pontificis Leonis Papae XIV publicum situm.
- «Deus caritas est; et, qui manet in caritate, in Deo manet et Deus in eo manet» (1 Io 4, 16). Hoc est cor Evangelii, hoc est cor Christi. Qui in hoc corde vivit, iam non sibi ipsi vivit. Gratias agimus de fide et caritate, quarum huius #ItinerisApostolici in #Hispaniam tempore
- Replying to @Pontifex_lnUltimum verbum habere non potest timor neque indifferentia neque violentia eorum qui de vita humana lucrum faciunt. Ultimum verbum ad Christum pertinet, qui confundit se cum peregrino, vulnera humanitatis tangit atque nos vocat, ut eum in omni fratre agnoscamus, qui eget recipi,
- Ex hac platea clare alloqui volumus eos qui aliorum desperatione prave utuntur; eos qui vias mortis disponunt, homines mercantur, documenta retinent, operarios exhauriunt, mulieres minantur, familias decipiunt atque alienam miseriam in lucrum convertunt. Consistite! Convertimini
- Hodie sollemnitatem Sacratissimi Cordis Iesu in Ecclesia celebramus, quod christianis misericordem et infinitam Dei caritatem erga universos homines significat. Praeter patriam nostram, Dei caritas fines non agnoscit, non dividit, omnibus se donat atque nos in unitate congregat.
- Meminerimus nos viventem esse praesentiam Domini in mundo. Caritate Cordis eius succensi, misericordiae et pacis eius efficiamur praecones, ut ubique per orbem bella cessent et circa nos humanitas nova crescat in amore reconciliata.
- Ecce animi habitus duo vitae christianae nostrae, qui prae oculis nobis sunt habendi, ut «sapientes architecti» simus in cultu amoris aedificando. Prior est crucem Christi more Simonis Cyrenaei amplecti, multos fratres et sorores vitae calamitatibus crucifixos comitari eosque
- Replying to @Pontifex_lnSi ius est refugium quaerendi in discrimine vitae, etiam ius est non migrandi: ius domi manendi fame, bello, persecutionibus, violentia non excruciantibus, terra omni cultu vacanti non facta, depravatione panem pauperibus non auferente, armis futurum puerorum non exstinguentibus.
- Replying to @Pontifex_lnOmnis linter adveniens non solum migrantes advehit; secum etiam quaestionem affert: quem mundum aedificavimus, si tot fratres et sorores mortis periculum subire coguntur, ut vitam quaerant? Humana dignitas legitimas et tutas vias postulat, auxilium et opem, cooperationem veram
- Migrantium plaga recognitio nostri oportet fiat: patriis, quarum est condiciones pacis, iustitiae ac profectus creare; nationibus transitus, quae vocantur, ut infirmos protegant eosque in manus scelestorum hominum non relinquant; Europae, quae dignitatem humanam proclamare non
- Pulchritudo huius templi Sanctae Familiae nos concitet, ut magis magisque a Magistro et Domino nostro artem vivendi secundum Evangelium eius discamus. Oculos ad Ipsum, qui crucifixus est et resurrexit, attollentes, enitamur ut vultum eius, qui in pulvere iacet, erigamus (1 Reg 2,
- Replying to @Pontifex_lnChristianus, praeter benignitatem et suavitatem, misericors quoque sit oportet, gratuito amore diligens et bonum aliorum quaerens, in unoquoque fratre et sorore patienti sciens ipsum Dominum petere et accipere, excipi vel respui, amari vel contemni.
- Cras Mundiale Pedilusorium incipie, et multi certaminibus intenti erunt. Pediludium nos aliquid commemorat, quod minime est nobis obliviscendum: vita contentio non est ad nos solos ostentandos, sed iter quod simul percurrere discimus. Qui pilam transmittere nesciat, etiamsi


