close
Jump to content

Thyminum

E Vicipaedia
BERJAYA
Par basium in ADN. Thyminum (unus cyclus) duplo vinculo cum adenino (duo cycli) iunctum est.

Thyminum (nota T) est compositum aminum[1] categoriae pyrimidinorum (cum uno cyclo), una e quattuor basibus nucleicis quae in acido desoxyribonucleïco velut alphabetum linguae geneticae constituunt. Summa eius formula est C
5
H
6
N
2
O
2
. In duplici helice chromosomatum vinculis hydrogenicis duobus cum adenino iungitur: nullum aliud par formare potest. In acido ribonucleïco non invenitur ubi uracilum eius locum tenet. Thyminum gregem methylum (CH
3
) in carbonio 5 praebet quem non habet uracilum (quocirca ei aliud nomen est 5-methyluracilum).

Nomen e thymo ortum est quia ibi primum thyminum inventum est. Nucleosidum (basis + pentosum) (ribo)thymidinum vel desoxythymidinum appellatur. Nucleotidum (nucleosidum + phosphatum) e nomine basis appellatur thymidinum monophosphatum.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]