close
Jump to content

Libitina

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
BERJAYA
Omnia tempore praetereunt. (P.C. Hooft, Emblemata amatoria, 1611).

Libitina (Lĭbĭtīna, -ae) apud Romanos fuit dea exsequiarum, in cuius templo locabantur et venibant ea quae ad sepulturam pertinebant et tabulae mortuorum curabantur[1]. Qui hoc munere fungebantur "Libitinam exercere"[2] aut "libitinam facere"[3] dicebantur et libitarii nomen eis erat[4]. Item et lectus mortuorum[5] et locus ubi condebantur nomen libitinam susceperunt. Libitina forsitan a verbo libet vel līber dicta est.[6] Aliud nomen ei erat Lubentina et cum Venere coniuncta erat per etymologiam ex 'libidine'[7], unde a quibusdam Venus infernalis facta est. Quae fortasse tamen duae deae separatae initio fuerunt.

In luco Libitinae (fortasse in monte Esquilino ubi erat antiquissimum coemeterium) fuit templum Veneris Lubentinae cuius festum mense Augusto Vinalibus Rusticis celebrabatur[8]. Quae primum vicinitas fuit mox identitas facta est.

De usu poetico nominis

[recensere | fontem recensere]

In poësi Latina Libitina metaphorice mortem designabat ut in hoc Horatii versu:

autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae[9]

Vel simili modo in Carminibus:

Non omnis moriar multaque pars mei
vitabit Libitinam;[10]

Aut apud Iuvenalem:

...nam si Libitinam euaserit aeger,
delebit tabulas...[11]
  1. Dion. Hal. IV,15,5 qui illum morem ad regem Etruscum Servium Tullium refert.
  2. Valerius Maximus V.2.10.
  3. CIL 1, 593
  4. Seneca, De Beneficiis VI.38.4.
  5. Martialis X.97: Dum levis arsura struitur Libitina papyro...
  6. Lewis & Short, s.v. "Libitina.
  7. Varro, De lingua Latina VI.47: Venus Libentina et Libitina. Dea Lubentia a Plauto in Asinaria v. 268 memoratur.
  8. R. Schilling (1954) p.203 ex Festo.
  9. Sermones II.6.19 (vide etiam scholium ad locum). Cf Suetonius, Nero 39: pestilentia unius autumni, quo triginta funerum milia in rationem Libitinae venerunt.
  10. Carmina III.30.7.
  11. Satura XII.122-3.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Libitina in Le Dictionnaire des Antiquités Grecques et Romaines de Daremberg et Saglio.